

Epistola II ad Thessalonicenses*
Caput 1: Versus 5
In exemplum justi,etc. Si enim tam severe punit peccata in poenitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis.Justi: si tamen justum est,quod constat esse. Non enim ponitur hic,si tamen,pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait:Siquidem justus est,etc.